DORYPHORI

DORYPHORI
DORYPHORI
Persicae militiae genus. Curt. l. 3. c. 3. ubi de Darii exercitu, Doryphori vocabantur, proximum his (Cognatis Regiis sic dictis) agmen, soliti vestem excipere regalem, hi currum Regis anteibant; quo ipse eminens vehebatur. Ex Graeco Δορυφόροι, aliter Αἰχμοφόροι, Lat. Hastiferi seu hastati; etiam Μηλοφόροι, quod aurea mala hastis praefixa ferrent, dicti sunt. Sumebantur illi ex Immortalium cohorte, et non temere aut forte, sed ἀριςίνδην, legebantur, idque ex Persarum potissimum gente. Excubabant autem in Regis aula, eiusque latus magno agmine muniebant; Excipiebant porro vestem Regalem, Etiam unus ex iis, sellae aureae pedibus Regis, e curru descendentis, subiciendae causâ, regium currum consequi solebat, teste Athen. l. 12. ---- Quare honoti non modico ducebatur, in huiusmodi spiculatorum numeros referri. Erat porro illis Praefectus, sub quo militabant: neque ii aes merebant, sed a Rege capiebant annonas, eisque ex Regalis mensae reliquiis cibaria praestabantur, Brisson. ad l. Mille namero fuisse, testes est Athen. l. 13. c. 3. et ex iis Chiliarchum sumptum credunt Eruditi, uti vidimus supra, in voce hac. Vestis illis purpura auroque distincta, seu stola Medica, quâ a Rege donabantur, more hodieque inter Turcas, Tartatos, Persasque vigente, apud quos nemo ad Principem admittitur, nisi huiusmodi honorariâ veste donatus. Γάμθριον ςολὴν Athen. vocat, ubi de muneribus, quibus Themistocles ab Artaxerxe donatus fuerat, ei sermo est. Idem cum Aeliano πορφυραῖ καὶ μηλίνας ςολὰς illis tribuit: unde Μηλοφόρων nonnullis appellatio. Vide infra, ubi de veste Medica: ubi de eadem Stallitibusque Medis seu Doryphoris (nameque et hi Σωματοφύλακες Satellites dicti) quibus Pausanias, a patriis moribus degenerans, uti caepit, Corn. Nep. in. eo c. 3. et ad hunc Keuchenii aliorumque Notas. Δοροφόρημα vero dixêre Graeci hominem qui liberos non relinqueret, ut de Epaminonda scribit. Corn. Nep. C. ult. Sic venuste Iulianus de Claubio et Plutarch. de Andaeo, in fine Alexandri. In proverbio, ἐςὶ γὰρ ἐκέινων δίχα τουτὶ τῆς τρογωδίας τὸ δορυφόρημα μικροῦ δέω φάναι καὶ ἄψυχον. Idem Keuchenius ad. l. Cuiusmodi Doryphorus viriliter puer, ut habet Plin. inter opera ex aere Polycleti, Ctesilai item et Aristodemi, celeberrimorum Artificum, ei memoratur l. 34. c. 8. Alii ab iis Δωροφόροι fuêre, hoc enim nomine, quasi Donatarios, Mariandynos servo suos, appellasse Heracleotas, ἀφαιροῦντας τὸ πικρὸν τῆς προϚηγορίας, parcentes acerbitati nominis, tradit ad Aristoph. vetus Interpres Callistratus. Vide Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 13. §. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CORPORECUSTODES seu CORPORIS CUSTODES — alias Protectores Principis, Item Domestici; et posteriori aevô Buccellarii ac Scurrae, Germani olim fuêre. Duplex enim custodia Imperatoribus cum esset, alteram milites Praetoriani, alteram Germani, obiêre, uti pluribus docet Salmas. ad Lamprid …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GENER — tanqum generis propagator Becmanno de Origin. L. 1. p. 500. cum Socero, moribus rom. nec lavare, nec praesente co sedere poterat. Capitolin. in Gord. Sen. Socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius quasi filium migrasse se… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MELOPHORI — Graece μηλοφόροι, an, quod mala aurea hastis praefixa gererent, ut vult Brissonius, de regno Perisco p. 128. an, a melino vestis colore quod incederent πορφυρᾶς καὶ μηλίνας ἠςθημένοι ςτολὰς, ut legimus apud Aelianum l. 9. var. Histor. c. 3. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTE donari summus olim apud Persas honor — qui quibus a Rege obtingebat, beati aestimabantur. Quod hodieque apud Turcas, Tartaros, Persasque obtinere, neque ad Principem quemquam admitti, nisi eiusmodi honorariâ veste donatum, docent Itinerariorum Scriptores, inter quos Ioh. Bapt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTIS Medica — memorata Tertulliano, de Pallio, c. 4. Vicerat Medicam gentem et victus est Medicâ veste, pro Persica veste, ut et Medica gens pro Persica sumitur; Alias Medicam vestem a Persica diversam facit Plutarchus in Alexandro, ubi Magnum hunc neutram… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”